Gefunden 1710 Ergebnisse für: Ego
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. (Liber Isaiae 49, 15)
Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; (Liber Isaiae 49, 18)
Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit? ego destituta et sola ; et isti ubi erant? (Liber Isaiae 49, 21)
Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. (Liber Isaiae 49, 23)
Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. (Liber Isaiae 49, 25)
Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. (Liber Isaiae 49, 26)
Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii. (Liber Isaiae 50, 5)
Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? (Liber Isaiae 51, 12)
Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. (Liber Isaiae 51, 15)
Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. (Liber Isaiae 52, 6)
Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris: (Liber Isaiae 54, 11)
Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum. (Liber Isaiae 54, 16)