Mosaico decorativo

Löydetty 1710 Tulokset: Ego

  • Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. (Liber Isaiae 49, 15)

  • Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; (Liber Isaiae 49, 18)

  • Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit? ego destituta et sola ; et isti ubi erant? (Liber Isaiae 49, 21)

  • Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. (Liber Isaiae 49, 23)

  • Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. (Liber Isaiae 49, 25)

  • Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. (Liber Isaiae 49, 26)

  • Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii. (Liber Isaiae 50, 5)

  • Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? (Liber Isaiae 51, 12)

  • Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. (Liber Isaiae 51, 15)

  • Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. (Liber Isaiae 52, 6)

  • Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris: (Liber Isaiae 54, 11)

  • Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum. (Liber Isaiae 54, 16)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina