Mosaico decorativo

Gefunden 1710 Ergebnisse für: Ego

  • anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. (Prophetia Danielis 9, 2)

  • Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. (Prophetia Danielis 9, 23)

  • In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus: (Prophetia Danielis 10, 2)

  • Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. (Prophetia Danielis 10, 7)

  • Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)

  • Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)

  • Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)

  • Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. (Prophetia Danielis 10, 20)

  • Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur. (Prophetia Danielis 11, 1)

  • Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. (Prophetia Danielis 12, 5)

  • Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc? (Prophetia Danielis 12, 8)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina