Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius. (Liber Ieremiae 30, 11)
Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua: (Liber Ieremiae 30, 12)
Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem. (Liber Ieremiae 30, 17)
Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: (Liber Ieremiae 30, 18)
Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus: (Liber Ieremiae 30, 21)
Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet. (Liber Ieremiae 30, 23)
Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea. (Liber Ieremiae 30, 24)
In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum. (Liber Ieremiae 31, 1)
Hæc dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israël. (Liber Ieremiae 31, 2)
Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans. (Liber Ieremiae 31, 3)
Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. (Liber Ieremiae 31, 6)
Quia hæc dicit Dominus: Exsultate in lætitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate, et canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël. (Liber Ieremiae 31, 7)