Gefunden 636 Ergebnisse für: Deum
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. (Evangelium secundum Lucam 2, 20)
et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: (Evangelium secundum Lucam 2, 28)
Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. (Evangelium secundum Lucam 4, 8)
Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. (Evangelium secundum Lucam 4, 12)
Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum. (Evangelium secundum Lucam 5, 25)
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)
Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. (Evangelium secundum Lucam 7, 29)
Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)
Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. (Evangelium secundum Lucam 12, 21)
Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. (Evangelium secundum Lucam 13, 13)