Gefunden 636 Ergebnisse für: Deum

  • Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: (Epistula I Ioannis 3, 21)

  • Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)

  • Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. (Epistula I Ioannis 4, 7)

  • Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)

  • In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. (Epistula I Ioannis 4, 10)

  • Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. (Epistula I Ioannis 4, 12)

  • Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. (Epistula I Ioannis 4, 19)

  • Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere? (Epistula I Ioannis 4, 20)

  • Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)

  • In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. (Epistula I Ioannis 5, 2)

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)

  • Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina