Gefunden 636 Ergebnisse für: Deum
Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. (Evangelium secundum Marcum 12, 30)
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. (Evangelium secundum Lucam 1, 6)
Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, (Evangelium secundum Lucam 1, 8)
et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: (Evangelium secundum Lucam 1, 16)
Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. (Evangelium secundum Lucam 1, 19)
Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 30)
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 64)
Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium: (Evangelium secundum Lucam 2, 13)