1. Verba Agur filii Iaces ex Massa. Oraculum hominis ad Itiel, ad Itiel et Ucal.

2. Quoniam stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum;

3. et non didici sapientiam et scientiam sanctorum non novi.

4. Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?

5. Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum.

6. Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque mendax.

7. Duo rogavi te, ne deneges mihi, antequam moriar:

8. vanitatem et verba mendacia longe fac a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victum demensum mihi,

9. ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: “Quis est Dominus?” aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei.

10. Ne calumnieris servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et puniaris.

11. Generatio, quae patri suo maledicit et quae matri suae non benedicit.

12. Generatio, quae sibi munda videtur et non est lota a sordibus suis.

13. Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt, et palpebrae eius in alta surrectae!

14. Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus.

15. Sanguisugae duae sunt filiae: “Affer, affer!”. Tria sunt insaturabilia, et quattuor, quae numquam dicunt: “Sufficit!”:

16. infernus et venter sterilis, terra, quae non satiatur aqua, ignis, qui numquam dicit: “Sufficit!”.

17. Oculum, qui subsannat patrem et qui despicit obsequium matris suae, effodiant eum corvi de torrente, et comedant eum filii aquilae.

18. Tria sunt nimis difficilia mihi, et quattuor penitus ignoro:

19. viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula.

20. Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tergens os suum dicit: “Non sum operata malum”.

21. Per tria movetur terra, et quattuor non potest sustinere:

22. per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo,

23. per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae.

24. Quattuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:

25. formicae populus infirmus, quae praeparant in messe cibum sibi;

26. hyraces plebs invalida, qui collocant in petra cubile suum;

27. regem locusta non habet et egreditur universa per turmas suas;

28. stellio manibus nititur et moratur in aedibus regis.

29. Tria sunt, quae bene gradiuntur, et quattuor, quae incedunt feliciter:

30. leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum,

31. gallus succinctus lumbos et aries et rex, qui secum habet exercitum.

32. Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime, et si considerasti, ori impone manum.

33. Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum, et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem, et, qui provocat iras, producit discordias.





Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina