Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 2, 29)
Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. (Apocalypsis Ioannis 3, 5)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 3, 6)
Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)
Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te. (Apocalypsis Ioannis 3, 9)
Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est super orbem universum tentare habitantes in terra. (Apocalypsis Ioannis 3, 10)
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. (Apocalypsis Ioannis 3, 12)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 3, 13)
Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei: (Apocalypsis Ioannis 3, 14)
Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo. (Apocalypsis Ioannis 3, 16)
suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas. (Apocalypsis Ioannis 3, 18)
Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age. (Apocalypsis Ioannis 3, 19)