Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. (Apocalypsis Ioannis 3, 21)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis”. (Apocalypsis Ioannis 3, 22)
Et in circuitu throni, viginti quattuor thronos, et super thronos viginti quattuor seniores sedentes, circumamictos vestimentis albis, et super capita eorum coronas aureas. (Apocalypsis Ioannis 4, 4)
et in conspectu throni tamquam mare vitreum simile crystallo. Et in medio throni et in circuitu throni quattuor animalia, plena oculis ante et retro: (Apocalypsis Ioannis 4, 6)
Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: “Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est!”. (Apocalypsis Ioannis 4, 8)
Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, (Apocalypsis Ioannis 4, 9)
procidebant viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem in saecula saeculorum et mittebant coronas suas ante thronum dicentes: (Apocalypsis Ioannis 4, 10)
“Dignus es, Domine et Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 4, 11)
Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: “Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius?”. (Apocalypsis Ioannis 5, 2)
Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum. (Apocalypsis Ioannis 5, 3)
Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum. (Apocalypsis Ioannis 5, 4)
Et unus de senioribus dicit mihi: “Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius”. (Apocalypsis Ioannis 5, 5)