Mosaico decorativo

Found 20258 Results for: Re

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 2, 29)

  • Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. (Apocalypsis Ioannis 3, 5)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 3, 6)

  • Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)

  • Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te. (Apocalypsis Ioannis 3, 9)

  • Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est super orbem universum tentare habitantes in terra. (Apocalypsis Ioannis 3, 10)

  • Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. (Apocalypsis Ioannis 3, 12)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 3, 13)

  • Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei: (Apocalypsis Ioannis 3, 14)

  • Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo. (Apocalypsis Ioannis 3, 16)

  • suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas. (Apocalypsis Ioannis 3, 18)

  • Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age. (Apocalypsis Ioannis 3, 19)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina