Gefunden 2367 Ergebnisse für: Israel
Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: “Numquid percutiam eos, pater mi?”. (Liber II Regum 6, 21)
Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt turmae Syriae in terram Israel. (Liber II Regum 6, 23)
Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens: “Salva me, domine mi rex!”. (Liber II Regum 6, 26)
Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: “Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent contra nos”. (Liber II Regum 7, 6)
Respondit autem unus servorum eius: “Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo Israel, quae consumpta est; mittamus ergo et videamus”. (Liber II Regum 7, 13)
Cui Hazael ait: “Quare dominus meus flet?”. At ille respondit: “Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes”. (Liber II Regum 8, 12)
Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae. (Liber II Regum 8, 16)
Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino. (Liber II Regum 8, 18)
Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. (Liber II Regum 8, 25)
Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. (Liber II Regum 8, 26)
Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes”. (Liber II Regum 9, 3)
Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel. (Liber II Regum 9, 6)