Mosaico decorativo

Found 2367 Results for: Israel

  • Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: “Numquid percutiam eos, pater mi?”. (Liber II Regum 6, 21)

  • Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt turmae Syriae in terram Israel. (Liber II Regum 6, 23)

  • Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens: “Salva me, domine mi rex!”. (Liber II Regum 6, 26)

  • Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: “Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent contra nos”. (Liber II Regum 7, 6)

  • Respondit autem unus servorum eius: “Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo Israel, quae consumpta est; mittamus ergo et videamus”. (Liber II Regum 7, 13)

  • Cui Hazael ait: “Quare dominus meus flet?”. At ille respondit: “Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes”. (Liber II Regum 8, 12)

  • Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae. (Liber II Regum 8, 16)

  • Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino. (Liber II Regum 8, 18)

  • Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. (Liber II Regum 8, 25)

  • Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. (Liber II Regum 8, 26)

  • Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes”. (Liber II Regum 9, 3)

  • Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel. (Liber II Regum 9, 6)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina