Mosaico decorativo

Gefunden 2367 Ergebnisse für: Israel

  • Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel. (Liber II Regum 9, 8)

  • At illi responderunt: “Mendacium! Narra nobis!”. Qui ait eis: “Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel””. (Liber II Regum 9, 12)

  • Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae (Liber II Regum 9, 14)

  • Et ait Ioram: “Iunge currum!”. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis. (Liber II Regum 9, 21)

  • Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum. (Liber II Regum 10, 21)

  • Delevit itaque Iehu Baal de Israel. (Liber II Regum 10, 28)

  • Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecerat Israel, non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel et in Dan. (Liber II Regum 10, 29)

  • Dixit autem Dominus ad Iehu: “Quia studiose fecisti, quod rectum erat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel”. (Liber II Regum 10, 30)

  • Porro Iehu non custodivit, ut ambularet in lege Domini, Dei Israel, in toto corde suo; non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare fecerat Israel. (Liber II Regum 10, 31)

  • In diebus illis coepit Dominus discindere in Israel; percussitque eos Hazael in universis finibus Israel (Liber II Regum 10, 32)

  • Reliqua autem gestorum Iehu et universa, quae fecit, et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 10, 34)

  • Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria. (Liber II Regum 10, 36)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina