Gefunden 877 Ergebnisse für: Filius Dei
Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David. (Liber II Samuelis 13, 1)
Erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Samma fratris David, vir callidus valde. (Liber II Samuelis 13, 3)
Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: “Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius. (Liber II Samuelis 13, 32)
Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad Absalom, (Liber II Samuelis 14, 1)
Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: “Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum. (Liber II Samuelis 15, 27)
Et ait rex: “Ubi est filius domini tui?”. Responditque Siba regi: “Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei””. (Liber II Samuelis 16, 3)
Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens (Liber II Samuelis 16, 5)
Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: “Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius”. (Liber II Samuelis 16, 9)
Et ait rex Abisai et universis servis suis: “Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini. (Liber II Samuelis 16, 11)
Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. (Liber II Samuelis 17, 25)
Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de Rabba filiorum Ammon et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim (Liber II Samuelis 17, 27)
Achimaas autem filius Sadoc ait: “Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius”. (Liber II Samuelis 18, 19)