Gefunden 877 Ergebnisse für: Filius Dei
Audivit autem Isbaal filius Saul quod cecidisset Abner in He bron, et dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est. (Liber II Samuelis 4, 1)
Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Meribbaal. (Liber II Samuelis 4, 4)
Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae. (Liber II Samuelis 6, 23)
Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis, (Liber II Samuelis 8, 16)
et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba. (Liber II Samuelis 8, 17)
Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant. (Liber II Samuelis 8, 18)
Et ait rex: “Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei?”. Dixitque Siba regi: “Superest filius Ionathan, debilis pedibus”. (Liber II Samuelis 9, 3)
Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: “Meribbaal”. Qui respondit: “Adsum servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 6)
Operare igitur ei terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam”. Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi. (Liber II Samuelis 9, 10)
Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius eius pro eo. (Liber II Samuelis 10, 1)
Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; (Liber II Samuelis 12, 5)
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur”. (Liber II Samuelis 12, 14)