Mosaico decorativo

Encontrados 877 resultados para: Filius Dei

  • Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David. (Liber II Samuelis 13, 1)

  • Erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Samma fratris David, vir callidus valde. (Liber II Samuelis 13, 3)

  • Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: “Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius. (Liber II Samuelis 13, 32)

  • Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad Absalom, (Liber II Samuelis 14, 1)

  • Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: “Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum. (Liber II Samuelis 15, 27)

  • Et ait rex: “Ubi est filius domini tui?”. Responditque Siba regi: “Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei””. (Liber II Samuelis 16, 3)

  • Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens (Liber II Samuelis 16, 5)

  • Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: “Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius”. (Liber II Samuelis 16, 9)

  • Et ait rex Abisai et universis servis suis: “Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini. (Liber II Samuelis 16, 11)

  • Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. (Liber II Samuelis 17, 25)

  • Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de Rabba filiorum Ammon et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim (Liber II Samuelis 17, 27)

  • Achimaas autem filius Sadoc ait: “Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius”. (Liber II Samuelis 18, 19)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina