Gefunden 1917 Ergebnisse für: Eam
Booz propinquus noster, cuius puellis in agro iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)
Lavare igitur, ungere et induere pallio tuo ac descende in aream; non te videat homo, donec esum potumque finierit. (Liber Ruth 3, 3)
Descenditque in aream et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus. (Liber Ruth 3, 6)
Et rursum: “Expande, inquit, palliolum tuum, quo operiris, et tene utraque manu”. Qua extendente et tenente, mensus est sex modios hordei et posuit super eam; quae portans ingressa est civitatem (Liber Ruth 3, 15)
Dixitque Noemi: “Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim cessabit homo, nisi compleverit hodie, quod locutus est”. (Liber Ruth 3, 18)
Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum”. At ille respondit: “Ego agrum emam”. (Liber Ruth 4, 4)
Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. (Liber Ruth 4, 7)
Dixit ergo propinquus ad Booz: “Eme tibi”. Et solvit calceamentum suum de pede suo. (Liber Ruth 4, 8)
Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium. (Liber Ruth 4, 13)
Affligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius. (Liber I Samuelis 1, 6)
Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum. (Liber I Samuelis 1, 7)
Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam (Liber I Samuelis 1, 13)