Mosaico decorativo

Encontrados 1917 resultados para: Eam

  • Booz propinquus noster, cuius puellis in agro iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)

  • Lavare igitur, ungere et induere pallio tuo ac descende in aream; non te videat homo, donec esum potumque finierit. (Liber Ruth 3, 3)

  • Descenditque in aream et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus. (Liber Ruth 3, 6)

  • Et rursum: “Expande, inquit, palliolum tuum, quo operiris, et tene utraque manu”. Qua extendente et tenente, mensus est sex modios hordei et posuit super eam; quae portans ingressa est civitatem (Liber Ruth 3, 15)

  • Dixitque Noemi: “Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim cessabit homo, nisi compleverit hodie, quod locutus est”. (Liber Ruth 3, 18)

  • Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum”. At ille respondit: “Ego agrum emam”. (Liber Ruth 4, 4)

  • Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. (Liber Ruth 4, 7)

  • Dixit ergo propinquus ad Booz: “Eme tibi”. Et solvit calceamentum suum de pede suo. (Liber Ruth 4, 8)

  • Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium. (Liber Ruth 4, 13)

  • Affligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius. (Liber I Samuelis 1, 6)

  • Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum. (Liber I Samuelis 1, 7)

  • Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam (Liber I Samuelis 1, 13)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina