Gefunden 1917 Ergebnisse für: Eam
Respondens Anna: “Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. (Liber I Samuelis 1, 15)
Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum. (Liber I Samuelis 1, 27)
et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in cacabum et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo. (Liber I Samuelis 2, 14)
Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei? (Liber I Samuelis 2, 29)
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. (Liber I Samuelis 2, 35)
Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti. (Liber I Samuelis 4, 19)
In ipso autem momento mortis eius dixerunt ei, quae stabant circa eam: “Ne timeas, quia filium peperisti”. Quae non respondit eis neque animadvertit. (Liber I Samuelis 4, 20)
Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a Abenezer in Azotum. (Liber I Samuelis 5, 1)
Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon. (Liber I Samuelis 5, 2)
Postquam autem circumduxerunt eam, facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores. (Liber I Samuelis 5, 9)
et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: “Quid faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum”. Qui dixerunt: (Liber I Samuelis 6, 2)
“Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis”. (Liber I Samuelis 6, 3)