Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
Nobis ergo fugientibus et illis sequentibus, consurgetis de insidiis et capietis civitatem; tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. (Liber Iosue 8, 7)
Cumque ceperitis, succendite eam; secundum verbum Domini facietis. Ecce mandavi vobis”. (Liber Iosue 8, 8)
dixit Dominus ad Iosue: “Leva acinacem, quod in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam”. (Liber Iosue 8, 18)
Iumenta tantum et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Dominus Iosue. (Liber Iosue 8, 27)
Tunc aedificavit Iosue altare Domino, Deo Israel, in monte Hebal, (Liber Iosue 8, 30)
sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi, altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit. Et obtulerunt super eo holocausta Domino immolaveruntque pacificas victimas. (Liber Iosue 8, 31)
Omnis autem populus et maiores natu praefectique ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum levitici generis, qui portabant arcam foederis Domini, ut advena ita et indigena. Media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini ad benedicendum populo Israel primum; (Liber Iosue 8, 33)
Responderunt: “De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui; audivimus enim famam potentiae eius, cuncta, quae fecit in Aegypto (Liber Iosue 9, 9)
En panes: quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti. (Liber Iosue 9, 12)
Susceperunt igitur viri de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt. (Liber Iosue 9, 14)
et non percusserunt eos filii Israel, eo quod iurassent eis principes coetus in nomine Domini, Dei Israel. Murmuravit itaque omnis coetus contra principes, (Liber Iosue 9, 18)
qui responderunt eis: “Iuravimus illis in nomine Domini, Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere. (Liber Iosue 9, 19)