Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
Dixitque Dominus ad Iosue: “Surge! Cur iaces pronus in terra? (Liber Iosue 7, 10)
Surge! Sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel! Non poteris stare coram hostibus tuis, donec auferatis anathema de medio vestri. (Liber Iosue 7, 13)
Accedetisque mane singuli per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit, accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros: (Liber Iosue 7, 14)
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omnibus, quae ipsius sunt, quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel”. (Liber Iosue 7, 15)
Quae cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zarae; illam quoque per domos offerens repperit Zabdi. (Liber Iosue 7, 17)
Cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae. (Liber Iosue 7, 18)
Et ait Iosue ad Achan: “Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas”. (Liber Iosue 7, 19)
Responditque Achan Iosue et dixit ei: “Vere ego peccavi Domino, Deo Israel, et sic et sic feci: (Liber Iosue 7, 20)
auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israel proieceruntque ante Dominum. (Liber Iosue 7, 23)
ubi dixit Iosue: “Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac”. Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta, quae illius erant, igne consumpta sunt. (Liber Iosue 7, 25)
Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis; vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie. (Liber Iosue 7, 26)
Dixit autem Dominus ad Iosue: “Ne timeas neque formides; tol le tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai: ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram eius. (Liber Iosue 8, 1)