Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit Iosue ad populum: “Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus civitatem. (Liber Iosue 6, 16)
Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus. (Liber Iosue 6, 17)
Quidquid auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur repositum in thesauris eius”. (Liber Iosue 6, 19)
Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: “Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam et omnia, quae illius sunt, sicut illi iuramento firmastis”. (Liber Iosue 6, 22)
Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. (Liber Iosue 6, 24)
Rahab vero meretricem et domum patris eius et omnia, quae habebat, fecit Iosue vivere; et habitavit in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod absconderit nuntios, quos miserat Iosue, ut explorarent Iericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens: (Liber Iosue 6, 25)
“Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius”. (Liber Iosue 6, 26)
Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius in omni terra vulgatum est. (Liber Iosue 6, 27)
Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate: nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra filios Israel. (Liber Iosue 7, 1)
Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super capita sua. (Liber Iosue 7, 6)
Et dixit Iosue: “Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorraei et perderes? Utinam mansissemus trans Iordanem! (Liber Iosue 7, 7)
Quaeso, Domine, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga vertentem? (Liber Iosue 7, 8)