Encontrados 566 resultados para: victoria exercitus bellum princeps ducis libertatem fortitudinis pactum

  • ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus (Epistula I ad Corinthios 15, 55)

  • sed propter subintroductos falsos fratres qui subintrojerunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu ut nos in servitutem redigerent (Epistula ad Galatas 2, 4)

  • vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem (Epistula ad Galatas 5, 13)

  • quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem sed sicut servi Dei (Epistula I Petri 2, 16)

  • et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriæ coronam (Epistula I Petri 5, 4)

  • libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est hujus et servus est (Epistula II Petri 2, 19)

  • quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et hæc est victoria quæ vincit mundum fides nostra (Epistula I Ioannis 5, 4)

  • et ab Jesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terræ qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apocalypsis Ioannis 1, 5)

  • et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum (Apocalypsis Ioannis 9, 9)

  • et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia audivi numerum eorum (Apocalypsis Ioannis 9, 16)

  • et cum finierint testimonium suum bestia quæ ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos (Apocalypsis Ioannis 11, 7)

  • et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem (Apocalypsis Ioannis 13, 7)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina