Encontrados 566 resultados para: victoria exercitus bellum princeps ducis libertatem fortitudinis pactum
et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur (Evangelium secundum Matthaeum 26, 62)
Jesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam (Evangelium secundum Matthaeum 26, 65)
princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Jesum vero perderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 20)
et ecce venit vir cui nomen Jairus et ipse princeps synagogæ erat et cecidit ad pedes Jesu rogans eum ut intraret in domum ejus (Evangelium secundum Lucam 8, 41)
aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam æternam possidebo (Evangelium secundum Lucam 18, 18)
et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives (Evangelium secundum Lucam 19, 2)
erat autem homo ex Pharisæis Nicodemus nomine princeps Judæorum (Evangelium secundum Ioannem 3, 1)
nunc judicium est mundi nunc princeps hujus mundi eicietur foras (Evangelium secundum Ioannem 12, 31)
jam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam (Evangelium secundum Ioannem 14, 30)
de judicio autem quia princeps mundi hujus judicatus est (Evangelium secundum Ioannem 16, 11)