Encontrados 39 resultados para: universus

  • rex autem Salomon et universus cœtus Israël et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum (Liber II Paralipomenon 5, 6)

  • mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus (Liber II Paralipomenon 7, 5)

  • venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut præceperat eis (Liber II Paralipomenon 10, 12)

  • populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)

  • fecerunt igitur Levitæ et universus Juda juxta omnia quæ præceperat Jojadæ pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui jam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Jojadæ pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant (Liber II Paralipomenon 23, 8)

  • et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant (Liber II Paralipomenon 26, 13)

  • dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit ejus exequias universus Juda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 32, 33)

  • qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Juda et Hierusalem luxerunt eum (Liber II Paralipomenon 35, 24)

  • idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui lætantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas (Liber Isaiae 16, 7)

  • audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt (Liber Ieremiae 34, 10)

  • et non audivit Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Juda (Liber Ieremiae 43, 4)

  • numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator ejus et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Ægypti (Prophetia Amos 8, 8)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina