Encontrados 77 resultados para: tolle

  • dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim solvit de pede suo (Liber Ruth 4, 8)

  • dicebatque illi immolans incendatur primum juxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens ajebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi (Liber I Samuelis 2, 16)

  • perierant autem asinæ Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quære asinas qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)

  • si dixero puero ecce sagittæ intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittæ ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus (Liber I Samuelis 20, 22)

  • et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum (Liber I Samuelis 21, 9)

  • propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus et scyphum aquæ et abeamus (Liber I Samuelis 26, 11)

  • dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia ejus noluit autem Asaël omittere quin urgueret eum (Liber II Samuelis 2, 21)

  • ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos (Liber II Samuelis 20, 6)

  • et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras hæc enim dicit Dominus Deus Israël ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 31)

  • tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero (Liber I Regum 14, 3)

  • et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam juniperum petivit animæ suæ ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei (Liber I Regum 19, 4)

  • ait patri suo caput meum caput meum at ille dixit puero tolle et duc eum ad matrem suam (Liber II Regum 4, 19)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina