Encontrados 77 resultados para: tolle
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Judæ et filiorum Israël sociis ejus et tolle lignum alterum et scribe super eum Joseph lignum Ephraim et cunctæ domui Israël sociorumque ejus (Prophetia Ezechielis 37, 16)
Et clamavit Habacuc, dicens Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. (Prophetia Danielis 14, 36)
et nunc Domine tolle quæso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita (Prophetia Ionae 4, 3)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore ejus invenies staterem illum sumens da eis pro me et te (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)
tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi (Evangelium secundum Matthaeum 20, 14)
respondens autem Jesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non hæsitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et jacta te in mare fiet (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)
quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula (Evangelium secundum Marcum 2, 9)
tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Marcum 2, 11)
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban (Evangelium secundum Lucam 23, 18)
dicit ei Jesus surge tolle grabattum tuum et ambula (Evangelium secundum Ioannem 5, 8)