Encontrados 1462 resultados para: terra gentes

  • et cum cognovissent gratiam quæ data est mihi Jacobus et Cephas et Johannes qui videbantur columnæ esse dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem (Epistula ad Galatas 2, 9)

  • sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephæ coram omnibus si tu cum Judæus sis gentiliter et non judaice vivis quomodo gentes cogis judaizare (Epistula ad Galatas 2, 14)

  • providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes (Epistula ad Galatas 3, 8)

  • in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quæ in cælis et quæ in terra sunt in ipso (Epistula ad Ephesios 1, 10)

  • propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne manufacta (Epistula ad Ephesios 2, 11)

  • esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Jesu per evangelium (Epistula ad Ephesios 3, 6)

  • ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur (Epistula ad Ephesios 3, 15)

  • hoc igitur dico et testificor in Domino ut jam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui (Epistula ad Ephesios 4, 17)

  • quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Epistula ad Colossenses 1, 16)

  • non in passione desiderii sicut et gentes quæ ignorant Deum (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 5)

  • Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me prædicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis (Epistula II ad Timotheum 4, 17)

  • terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo (Epistula ad Hebraeos 6, 7)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina