Encontrados 221 resultados para: sumus

  • tamquam nugaces æstimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et præfert novissima justorum et gloriatur patrem Deum se habere (Liber Sapientiae 2, 16)

  • lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus (Liber Sapientiae 5, 7)

  • sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus (Liber Sapientiae 5, 13)

  • etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati (Liber Sapientiae 15, 2)

  • ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem (Liber Ecclesiasticus 8, 6)

  • sicut quæ concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine (Liber Isaiae 26, 17)

  • dixistis enim percussimus fœdus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus (Liber Isaiae 28, 15)

  • ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostræ super eum et livore ejus sanati sumus (Liber Isaiae 53, 5)

  • peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii (Liber Isaiae 59, 13)

  • facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos (Liber Isaiae 63, 19)

  • et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos (Liber Isaiae 64, 6)

  • ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus ejus velociores aquilis equi illius væ nobis quoniam vastati sumus (Liber Ieremiae 4, 13)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina