Encontrados 281 resultados para: quidem

  • Deus noster ergo non judicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quæ inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te (Liber II Paralipomenon 20, 12)

  • porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo juxta præceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis janitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos (Liber II Paralipomenon 35, 15)

  • adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus ejus (Liber II Paralipomenon 36, 17)

  • et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Ægypto feceruntque blasphemias magnas (Liber Nehemiae 9, 18)

  • noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene (Liber Thobis 4, 23)

  • tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem ejus penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet (Liber Thobis 5, 3)

  • tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem æstimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea (Liber Thobis 9, 1)

  • videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor (Liber Thobis 12, 19)

  • egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suæ indignatus est valde (Liber Esther 5, 9)

  • tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis (Liber Iob 14, 16)

  • præparabit quidem sed justus vestietur illis et argentum innocens dividet (Liber Iob 27, 17)

  • pepigi fœdus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine (Liber Iob 31, 1)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina