Encontrados 49 resultados para: orientalem

  • et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terræ Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terræ Moab (Liber Iudicum 11, 18)

  • atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 43)

  • ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viæ quæ de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona (Liber Iudicum 21, 19)

  • a Jordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Arœr quæ est super torrentem Arnon et Galaad et Basan (Liber II Regum 10, 33)

  • et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus jace sagittam et jecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam (Liber II Regum 13, 17)

  • contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 9)

  • isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem (Liber I Paralipomenon 12, 15)

  • tam Levitæ quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis (Liber II Paralipomenon 5, 12)

  • adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem (Liber II Paralipomenon 29, 4)

  • et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quæ respicit solis ortum et ecce in introitu portæ viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banajæ principes populi (Prophetia Ezechielis 11, 1)

  • et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus ejus et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine (Prophetia Ezechielis 40, 6)

  • porro thalami portæ ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte (Prophetia Ezechielis 40, 10)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina