Encontrados 51 resultados para: imperium

  • congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi juxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei (Liber II Paralipomenon 29, 15)

  • præparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitæ quoque in turmis juxta regis imperium (Liber II Paralipomenon 35, 10)

  • erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate et imperium ejus et fortitudo ejus et furor super omnes qui derelinquunt eum (Liber Esdrae 8, 22)

  • arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes jam hujus rei causa interfici jussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos (Liber Thobis 2, 8)

  • et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos præcipue qui contempserunt imperium meum (Liber Iudith 2, 5)

  • quæ rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus (Liber Esther 1, 12)

  • cui sententiæ Vasthi regina subiaceret quæ Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset (Liber Esther 1, 15)

  • et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur imperium et cunctæ uxores tam majorum quam minorum deferant maritis suis (Liber Esther 1, 20)

  • cumque percrebuisset regis imperium et juxta mandata illius multæ virgines pulchræ adducerentur Susan et Ægæo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum (Liber Esther 2, 8)

  • festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus (Liber Esther 3, 15)

  • cujus fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum (Liber Esther 10, 2)

  • respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillæ tuæ (Liber Psalmorum 85, 16)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina