Encontrados 25 resultados para: fores

  • at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut judices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime jam prope erat ut refringerent fores (Liber Genesis 19, 9)

  • cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum (Liber Exodus 33, 10)

  • adplicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua (Liber Exodus 40, 12)

  • fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores (Liber Leviticus 8, 4)

  • cumque sanctificasset eos in vestitu suo præcepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut præcepit mihi dicens Aaron et filii ejus comedent eos (Liber Leviticus 8, 31)

  • vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctæ unctionis est super vos qui fecerunt omnia juxta præceptum Mosi (Liber Leviticus 10, 7)

  • ipsum tabernaculum et operimentum ejus tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia ejus (Liber Numeri 3, 26)

  • ingredientur Aaron et filii ejus quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii (Liber Numeri 4, 5)

  • et tinguens digitum in sanguine ejus asperget contra fores tabernaculi septem vicibus (Liber Numeri 19, 4)

  • et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israël qui flebant ante fores tabernaculi (Liber Numeri 25, 6)

  • eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis ejus et morietur quoniam fecit nefas in Israël ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 21)

  • per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in æstivo cubiculo (Liber Iudicum 3, 24)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina