Encontrados 81 resultados para: fœdus

  • ego Dominus vocavi te in justitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in fœdus populi in lucem gentium (Liber Isaiae 42, 6)

  • hæc dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in fœdus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas (Liber Isaiae 49, 8)

  • montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et fœdus pacis meæ non movebitur dixit miserator tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 10)

  • quia hæc dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quæ volui et tenuerint fœdus meum (Liber Isaiae 56, 4)

  • et filios advenæ qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem fœdus meum (Liber Isaiae 56, 6)

  • hoc fœdus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quæ posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum (Liber Isaiae 59, 21)

  • quia ego Dominus diligens judicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et fœdus perpetuum feriam eis (Liber Isaiae 61, 8)

  • ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ recordare ne irritum facias fœdus tuum nobiscum (Liber Ieremiae 14, 21)

  • ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum (Liber Ieremiae 31, 31)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Hierusalem prædicans (Liber Ieremiae 34, 8)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de domo servitutis dicens (Liber Ieremiae 34, 13)

  • et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum et non observaverunt verba fœderis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones ejus (Liber Ieremiae 34, 18)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina