Encontrados 81 resultados para: fœdus

  • et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 21)

  • fœdus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël et recedat a me (Liber I Regum 15, 19)

  • qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego fœderatus recedam a te pepigit ergo fœdus et dimisit eum (Liber I Regum 20, 34)

  • cumque mortuus fuisset Ahab prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël (Liber II Regum 3, 5)

  • anno autem septimo misit Jojada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis (Liber II Regum 11, 4)

  • pepigit igitur Jojada fœdus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum (Liber II Regum 11, 17)

  • stetitque rex super gradum et percussit fœdus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta ejus et testimonia et cærimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis hujus quæ scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto (Liber II Regum 23, 3)

  • venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua (Liber II Paralipomenon 15, 12)

  • fœdus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël facias eum a me recedere (Liber II Paralipomenon 16, 3)

  • prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Josaphat dicens quia habuisti fœdus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritæque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis (Liber II Paralipomenon 20, 37)

  • anno autem septimo confortatus Jojadæ adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismaël filium Johanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adajæ et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis fœdus (Liber II Paralipomenon 23, 1)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina