Encontrados 39 resultados para: duxit

  • dixit autem ad eos Heliseus non est hæc via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quæritis duxit ergo eos in Samariam (Liber II Regum 6, 19)

  • duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum juxta verbum Domini quod locutus est per Heliam (Liber II Regum 10, 17)

  • regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Josiæ pro Josia patre ejus vertitque nomen ejus Jojachim porro Joahaz tulit et duxit in Ægyptum (Liber II Regum 23, 34)

  • transtulit quoque Jojachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos ejus et judices terræ duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem (Liber II Regum 24, 15)

  • quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha (Liber II Regum 25, 20)

  • duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quæ fuit mater Onam (Liber I Paralipomenon 2, 26)

  • Beera filius ejus quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben (Liber I Paralipomenon 5, 6)

  • duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai (Liber II Paralipomenon 11, 18)

  • contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem (Liber II Paralipomenon 36, 6)

  • me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et dæmonium ab ea conpescuit gaudium parentibus ejus fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen cæli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad hæc dignum poterimus dare (Liber Thobis 12, 3)

  • et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis judææ magisque voluit omnem Judæorum qui erant in regno Asueri perdere nationem (Liber Esther 3, 6)

  • noctem illam rex duxit insomnem jussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo præsente legerentur (Liber Esther 6, 1)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina