Encontrados 31 resultados para: dispersi

  • et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter (Liber I Samuelis 11, 11)

  • et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum (Liber II Regum 25, 5)

  • quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis ejus mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis (Liber I Paralipomenon 10, 7)

  • prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam (Liber Thobis 14, 6)

  • nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hæc omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum (Liber Iudith 5, 23)

  • et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum (Liber I Maccabaeorum 6, 54)

  • et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent (Liber I Maccabaeorum 10, 83)

  • et vocavit rex Judæos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem (Liber I Maccabaeorum 11, 47)

  • sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuæ sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti (Liber Sapientiae 11, 21)

  • et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati (Liber Sapientiae 17, 3)

  • in omnibus istis non pænituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum dejecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram (Liber Ecclesiasticus 48, 16)

  • quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in judicio ut non tibi videaris innoxius (Liber Ieremiae 30, 11)


“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina