Encontrados 284 resultados para: currus ignis

  • ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari (Liber Leviticus 6, 13)

  • quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet (Liber Leviticus 7, 17)

  • quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet (Liber Leviticus 8, 32)

  • et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbæ laudaverunt Dominum ruentes in facies suas (Liber Leviticus 9, 24)

  • egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino (Liber Leviticus 10, 2)

  • caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem (Liber Leviticus 13, 24)

  • igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane (Liber Numeri 9, 15)

  • sic fiebat jugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis (Liber Numeri 9, 16)

  • interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem (Liber Numeri 11, 1)

  • cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis (Liber Numeri 11, 2)

  • vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini (Liber Numeri 11, 3)

  • et habitatores terræ hujus qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis præcedas eos per diem et in columna ignis per noctem (Liber Numeri 14, 14)


“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina