Encontrados 284 resultados para: currus ignis

  • fugeruntque Syri a facie Israël et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiæ percussit qui statim mortuus est (Liber II Samuelis 10, 18)

  • ascendit fumus de naribus ejus et ignis de ore ejus voravit carbones incensi sunt ab eo (Liber II Samuelis 22, 9)

  • præ fulgore in conspectu ejus succensi sunt carbones ignis (Liber II Samuelis 22, 13)

  • congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem (Liber I Regum 10, 26)

  • cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quæ erat in aquæductu lambens (Liber I Regum 18, 38)

  • et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus auræ tenuis (Liber I Regum 19, 12)

  • porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam (Liber I Regum 20, 1)

  • necnon et egressus rex Israël percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna (Liber I Regum 20, 21)

  • et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit ita (Liber I Regum 20, 25)

  • commissum est ergo prœlium in die illa et rex Israël stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus (Liber I Regum 22, 35)

  • respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e cælo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e cælo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo (Liber II Regum 1, 10)

  • respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e cælo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e cælo et devoravit illum et quinquaginta ejus (Liber II Regum 1, 12)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina