Encontrados 799 resultados para: cui

  • omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus æneis (Liber Exodus 27, 17)

  • deorsum vero ad pedes ejusdem tunicæ per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis (Liber Exodus 28, 33)

  • quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextræ auriculæ Aaron et filiorum ejus et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum (Liber Exodus 29, 20)

  • vestiesque illud auro purissimo tam craticulam ejus quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum (Liber Exodus 30, 3)

  • cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum (Liber Exodus 32, 22)

  • cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo (Liber Exodus 32, 33)

  • respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit (Liber Exodus 33, 19)

  • cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus (Liber Exodus 36, 2)

  • et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum (Liber Exodus 38, 31)

  • immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi (Liber Leviticus 1, 5)

  • immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum (Liber Leviticus 1, 11)

  • ponetque manum super caput victimæ suæ quæ immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris (Liber Leviticus 3, 2)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina