Encontrados 48 resultados para: consurgens

  • et mane consurgens Absalom stabat juxta introitum portæ et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens ajebat ex una tribu Israël ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 15, 2)

  • dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (Liber II Samuelis 17, 1)

  • et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo (Liber I Regum 3, 20)

  • fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi ejus præ senectute (Liber I Regum 14, 4)

  • perrexeruntque in castra Israël porro consurgens Israël percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab (Liber II Regum 3, 24)

  • consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus (Liber II Regum 6, 15)

  • consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Ægyptum timentes Chaldeos (Liber II Regum 25, 26)

  • mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo (Liber II Paralipomenon 36, 15)

  • at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementiæ monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum (Liber Esther 8, 4)

  • mærens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi (Liber Iob 30, 28)

  • qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit (Liber Proverbiorum 27, 14)

  • quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata (Canticum Canticorum 6, 9)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina