Encontrados 44 resultados para: calumniam patiens

  • sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam (Liber Genesis 26, 20)

  • ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros (Liber Genesis 43, 18)

  • quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multæ miserationis ac verus (Liber Exodus 34, 6)

  • anima quæ peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei ejus creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit (Liber Leviticus 6, 2)

  • non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane (Liber Leviticus 19, 13)

  • homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus (Liber Leviticus 22, 4)

  • quæ cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint judicia mea et leges meas despexerint (Liber Leviticus 26, 43)

  • Dominus patiens et multæ misericordiæ auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem (Liber Numeri 14, 18)

  • et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te (Liber Deuteronomii 28, 29)

  • fructus terræ tuæ et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus (Liber Deuteronomii 28, 33)

  • sed quia patiens est Dominus in hoc ipso pæniteamur et indulgentiam ejus lacrimis postulemus (Liber Iudith 8, 14)

  • ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui judicet (Liber Iob 19, 7)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina