Encontrados 38 resultados para: bibere

  • dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est major dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit (Liber Genesis 19, 33)

  • altera quoque die dixit major ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro (Liber Genesis 19, 34)

  • aperuitque oculos ejus Deus quæ videns puteum aquæ abiit et implevit utrem deditque puero bibere (Liber Genesis 21, 19)

  • dum hæc mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et ajo ad eam da mihi paululum bibere (Liber Genesis 24, 45)

  • et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Ægypti (Liber Exodus 7, 21)

  • foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis (Liber Exodus 7, 24)

  • et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amaræ unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem (Liber Exodus 15, 23)

  • surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere (Liber Exodus 32, 6)

  • et dabit ei bibere quas cum exhauserit (Liber Numeri 5, 24)

  • susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari jussum est et femur post hæc potest bibere nazareus vinum (Liber Numeri 6, 20)

  • dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquæ quia valde sitio quæ aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum (Liber Iudicum 4, 19)

  • inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat juxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino (Liber II Samuelis 23, 16)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina