Encontrados 82 resultados para: audire

  • et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit nec idola Ægypti reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terræ Ægypti (Prophetia Ezechielis 20, 8)

  • si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor (Prophetia Malachiae 2, 2)

  • regina austri surget in judicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)

  • amen quippe dico vobis quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 17)

  • et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire (Evangelium secundum Marcum 4, 33)

  • et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui (Evangelium secundum Marcum 7, 37)

  • dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt (Evangelium secundum Lucam 10, 24)

  • regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus et condemnabit illos quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic (Evangelium secundum Lucam 11, 31)

  • et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum (Evangelium secundum Lucam 21, 38)

  • multi ergo audientes ex discipulis ejus dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire (Evangelium secundum Ioannem 6, 61)

  • quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum (Evangelium secundum Ioannem 8, 43)

  • respondit eis dixi vobis jam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli ejus fieri (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina