Encontrados 82 resultados para: audire

  • vocatique sunt scribæ regis mense primo nisan tertiadecima die ejus et scriptum est ut jusserat Aman ad omnes satrapas regis et judices provinciarum diversarumque gentium ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litteræ ipsius signatæ anulo (Liber Esther 3, 12)

  • accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)

  • non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiæ (Liber Proverbiorum 19, 27)

  • quæ habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam (Canticum Canticorum 8, 13)

  • et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris (Liber Ecclesiasticus 6, 34)

  • in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiæ illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te (Liber Ecclesiasticus 6, 35)

  • stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia (Liber Ecclesiasticus 21, 27)

  • sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras (Liber Ecclesiasticus 28, 28)

  • cui dixit hæc requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire (Liber Isaiae 28, 12)

  • populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini (Liber Isaiae 30, 9)

  • nolite audire Ezechiam hæc enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ (Liber Isaiae 36, 16)

  • omnes gentes congregatæ sunt simul et collectæ sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quæ prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et justificentur et audiant et dicant vere (Liber Isaiae 43, 9)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina