Encontrados 30 resultados para: alioquin

  • cernens autem Raël quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar (Liber Genesis 30, 1)

  • mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quæ dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis (Liber Genesis 42, 16)

  • cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri (Liber Genesis 44, 26)

  • vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctæ unctionis est super vos qui fecerunt omnia juxta præceptum Mosi (Liber Leviticus 10, 7)

  • alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur (Liber Numeri 4, 20)

  • cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi (Liber Numeri 20, 18)

  • dicebatque illi immolans incendatur primum juxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens ajebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi (Liber I Samuelis 2, 16)

  • dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te (Liber I Samuelis 19, 17)

  • alioquin vivit Dominus Deus Israël qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem (Liber I Samuelis 25, 34)

  • alioquin mitte manum tuam et tange os ejus et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi (Liber Iob 2, 5)

  • alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia (Liber II Maccabaeorum 5, 18)

  • Et dixerunt cum venissent ad regem Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. (Prophetia Danielis 14, 28)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina