Encontrados 516 resultados para: Venit
nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)
et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 1)
venit enim Johannes neque manducans neque bibens et dicunt dæmonium habet (Evangelium secundum Matthaeum 11, 18)
venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et justificata est sapientia a filiis suis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)
et cum inde transisset venit in synagogam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 12, 9)
regina austri surget in judicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)
omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus hic est qui secus viam seminatus est (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)
cum autem dormirent homines venit inimicus ejus et superseminavit zizania in medio tritici et abiit (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me (Evangelium secundum Matthaeum 15, 25)
et cum transisset inde Jesus venit secus mare Galilææ et ascendens in montem sedebat ibi (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
