Encontrados 516 resultados para: Venit
media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei (Evangelium secundum Matthaeum 25, 6)
dum autem irent emere venit sponsus et quæ paratæ erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est janua (Evangelium secundum Matthaeum 25, 10)
post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 19)
tunc venit Jesus cum illis in villam quæ dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 40)
et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati (Evangelium secundum Matthaeum 26, 43)
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite jam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
adhuc ipso loquente ecce Judas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph qui et ipse discipulus erat Jesu (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)
vespere autem sabbati quæ lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum (Evangelium secundum Matthaeum 28, 1)
et prædicabat dicens venit fortior me post me cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus (Evangelium secundum Marcum 1, 7)
et factum est in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Jordane ab Johanne (Evangelium secundum Marcum 1, 9)
