Encontrados 398 resultados para: Tunc
prædixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt hæc et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista (Liber Isaiae 48, 5)
nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea (Liber Isaiae 48, 7)
neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia prævaricans prævaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te (Liber Isaiae 48, 8)
tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria Domini colliget te (Liber Isaiae 58, 8)
tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest (Liber Isaiae 58, 9)
tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terræ et cibabo te hereditate Jacob patris tui os enim Domini locutum est (Liber Isaiae 58, 14)
tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi (Liber Isaiae 60, 5)
tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum (Liber Ieremiae 11, 18)
numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei (Liber Ieremiae 22, 15)
omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua (Liber Ieremiae 22, 22)
tunc lætabitur virgo in choro juvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et lætificabo a dolore suo (Liber Ieremiae 31, 13)
si defecerint leges istæ coram me dicit Dominus tunc et semen Israël deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus (Liber Ieremiae 31, 36)
